- NOTA
- NOTAcantus, quomodo Galli vocem Note usurpant. Tidericus Langenius in Saxonia,Restant alaudae, quae subsistunt sine fraude,Perque suas Notas rudes sistunt idiotas.Qualis autem fuerit olim cantus, quem Gregorianum dicunt, et an Notis, quae vulgo in usu, Musicis constiterit, non omninoliquet: quamquam id minus vero consentaneum videtur, cum eiusmodi notas multo post adinventas tradant plerique. Incertum etiam, an earum vice aspersa fuerint literis alphabeticis, quae vocis tonos denotarent, Antiphonaria et Gradalia, uti postea factitatum palam est: etsi viceatur id diserte indicare Ekkehardus Iunior de Casibus S. Galli c. 4. ubi de Petro, uno, uti vult, e Cantoribus, quos Româ ad Carolum in Galliam miserit Hadrianus Pontifex, verba facit: In ipso quoque (Antiphonario)primus ille literas Alphbeti significativas notulis, quibus visum est aut susum aut iusum, aut ante aut retro, assignari excogitavit: quas postea cuidam amico quaerenti Notker Barbulus elucidavit. Quod Notkeri opusculum exstat Canisii Antiquarum Lect. tom. 5. part. 2. p. 739. cum hocce titulo: Notker Lanthberto fratri salutem. Quid singulae literae in superscriptione significent cantilenae, prout potui, iuxta tuam petitionem explanare studui. Singularum vero literarum in Musica quae vis fuerit, infra, ex eodem Notkero, exhibebimus. Cantum certe Gregorianum quod attinet. Notis is constitit, quae Musicae et cantandi tonos indicarent: has Romanas vocabant. Monachus Egolismensis A. C. 787. Tribuitque Antiphonarios S. Gregorii, quos ipse notaverat notâ Romanâ. Infra, Omnes Franciae Cantores didicerunt notam Romanam, quam nunc vocant Franciscam. Hae porro Notae singulis syllabis adscriptae erant. Chronicon Trudonen se l. 8. Graduale unum ---- scripsit. illuminavit; Musiceque notavit, syllabatim, ut ita dicam, totum usum prius a senioribus, secundum antiqua eorum Gradualia, discutiens. Cuiusmodi vetus Graduale hisce notarum characteribus seu Notis insignitum, exstat in Bibliotheca Monasterii Corbeiensis. Eiusmodi etiam descripsit Menardus ad lib. Sacram. Greg. p. 76. an vero eaedem sint, quae Petri Cantoris vel Notkeri, id vero certum non est. Nam extremis saeculis, ut ait Hugonis Reutlingensis Interpres, ei, ut putatur, coaevus, in Procoem. processu temporis quidam Alemanni, et praecipue Monachi Ord. Ben. qui cantum Musicalem non solum ex arte, verum etiam ex usu et consuetudine perfecte et cordetenus didicerant, ipsum, omissis clavibus et lineis, quae in neuma seu nota et Musicali requiruntur, simpliciter in libris eorum notare coeperunt, et sic decantaverunt deinde, iuniores et suos discipulos sine arte, ex frequenti usu et ex magna consuetudine cantum informare, qui cantus sic per consuetudinem doctus ad diversa pervenerit toca. Unde iam non Musicae, sed usus est denominatus, etc. Utut sit, pro certo habetur, regulas, claves et notas Musicas hodiernas, Guidonem Aretinum Monachum A. C. 1022. adinvenisse, ut post Vincentium Belvac. l. 25. c. 14. et alios, observat Baronius ad h. an. num. 20. Is enim syllabas, ut, re, mi, fa, sol, la, reperit, quibus septem discrimina vocum vulgo designantur: quod longe antea similiter factitâsse Aegyptios et septem voculis sonos hos expressisse, tesstatur Dionysius Halicarnassaeus l. περὶ Ἑρμηνείας, qui vulgo Demetrio Phaleraeo ascribitur p. 35. Edit. Morell. Sed et Auctor Vitae S. Bennonis Eipscopi Misnensis, c. 16. apud Sylvium Tom. 7. (vix autem Benno A. C. 1566.) tradit, docuisse Notas Musicales regulare et sic cantare in Ecclesia Misnensi. Chron. Trudonense l. 8. Instruxit etiam eos arte Musicâ, secundum Guidonem etc. Porro Notae Musicae, ut dictum, in libris Ecclesiasticis, singulis vocum syllabis superaddebantur. CapitulareAquisgran. A. C. 876. c. 70. et Capitulare Caroli M. l. 1. c. 68. l. 6. c. 277. Unde Ademarus in Carolo M. A. C. 787. Et omnes Franciae Cantores didicerunt Notam Romanam, quam nunc vocant Notam Franciscam: exceptô quod tremulas vel vinnulas sive colligibiles, vel secabiles voces in cantu non poterant perfecte exprimere Franci: et Ingulfus p. 886. Misae, quae cum nota canuntur, i. e. cum modulatione Musica, librô notis Musicis notatô coram propositô. Hinc notare, pro Notas Musicas Libris Ecclesiasticis adscribere, apud S. Anselmum l. 1. Ep. 21. Ademarum in Vita Caroli M. aliosque, quos laudat Car. du Fresne Glossario in voce Notae, vide et supra in Cantus Rom. it. Musica. SINGULARUM LITERARUM IN MUSICA VIS, EX NOTKERO. A. in superscriptione cantilenae, ut altuis elevetur, admonet, Notkerus ubi supra. B. in eadem, secundum literas, quibus adiungitur, ut´bene, i. e. multum extollatur, vel gravetur, sive teneatur, belgicat, Ibid. C. ut cito vel celeriter dicatur, certificat. Ib. D. ut deprimatur, demonstrat. E. ut aequaliter sonetur, eloquitur. F. ut cum fragore seu frendore feriatur, efflagitat. G. ut in guture gradatim garruletur, gemine gratulatur. H. ut tantum in scriptura aspirat, ita et in nota id ipsum habitat. I. iusum vel inferius significat, gratitudinemquepro g. interdum indicat. K. licet apud Latinos nihil valeat., apud Alemannos pro X. Graeca positum, Clenche, i. e. Clange, clamitat. L. levare laetatur. M. mediocriter melodiam moderari mendicando memorat. N. notare, h. e. noscitare signisicat. O. figuram sui in ore cantantis ordinat. P. pressionem vel praecisionem praedicat. Q. in significationibus notarum cur quaeratur? cum etiam in verbis ad nihil aliud scribatur, nisi ut sequens V. vim suam amittere queratur. R. rectitudinem vel rasuram non abolitionis, sed crispationis rogitat. S. Sursum vel susum scandere sibilat. T. trahere vel tenere debere testatur. V. licet amissa in sua veluti val. de Vau Graeca vel Hebraea velisicat. W. omisit Notkerus. X. quamvis Latina verba per se inchoet, tamen exspectare expetit. Y. similiter omisit. Z. similiter.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.